DUELLI Judicium

DUELLI Judicium
DUELLI Judicium
ad veri probationem introductum, quo ambiguas controversias mediae aevo ditimi mos fuit, a Septentrionalibus populis traxit originem. Apud quos, cum ab initio iam in usu esset, armis lites suas decernere, ait Vell. Patercul. praesertim id invaluit, ex quo Gundebaldus Burgund. Rex in LL. suis tit. 45. statuit, Ut si pars eius, cui oblatum fuerat iusiur andum, noluerit saeramenta suscipere, sed adversarium suum veritatis fiduciâ armis dixerit posse convinci, et pars diversa non cesserit, pugnandi licentia non negaretur. Quae quidem lites dirimendi ratio recepta est postmodum, in LL. Alemannorum, Baiwariorum, Longobardorum, Danorum, aliorum. Potissimum vero propria fuisse Francorum videtur, ex Vita Ludovici Pii A. C. 831. ubi de Bernardo: Is ergo Imperatorem adiens modum se purgandi ab eo quaercbat more Francis solito, scilicet crimen ob icienti semet obicere volens, armisque impacta diluere. Neque tamen cuivis suapte sponte Duello contendere licebat, sed necesse erat, ut de co subeundo Iudices decernerent. Quo facto decertaruri pignus apud eum deponebant, ut postmodum, pro damni ac iacturae compensatione, eo cederent victi, atque hoc Duellum vadiave dicebant. Interdum vero Gagia duelli ad Dominum spectabant:
namqueve et in eum finem apud Iudices vel Dominum deponebantur, ut in mulctam pars illorum cederet. Iam vero dicebatur is falsum vadtum incurrere, qui cum reo, quem appellasset, duellum inibat, ante peracta coram Iudice sacramenta in hisce occasionibus fieri solita: ut et, qui eum, quem appellaverat, criminis non convicisset, quod Gall. Se meitre en faux gages; uti contra, qui rem, quam intenderat, probasser, dicebatur se mettre en loiaus gages. Sed et interdum ipsi patti Vadium dabatur, ex L. Baiwar. c. 17. §. 2. Quinimô is usus invaluerat, ut appellans chirothecam seu rem quam vis aliam coram Iudice proicerer eamqueve appellatus, Iudicis prius peritâ veniâ, e terra levater, coqueve facto duellum in se suscipere profiteretur. Datis autem et receptis vadiis, iam non amplius pacem inter se Appellans et Appellatus poterant inire, inconsulto invitoqueve domino; quin ab hoc, si paci consensum praebere noller, ad perficiendum duellum potetant constringi: Et tum dies puguae ad quadragesimum solebat indici, uti docer Car. du Fresne ex Assisiis Hietolo. MSS. c. 95. Arma Duello certantium, si pedites esseut, Gladius et Clypeus erant, Spercul. Saxon. l. 1. act. 63. Si equites, armatuta tum ipsarummet parriutn, tum equorum, longê erat operosior, ut in iisdem Assisiis videre est, apud Eund. Per Statuta S. Ludov. l. 1. c. 8. Si Miles de crimine aliquo capitali appellatetur a Villano aut Custumario, Militi liberum erat Equitem, contra, si Villanus a Milite appellaretur, Militi peditem pugnare. Aetas quâ quis duellum inire cogi potetat, erat 21. Annorum, iuxta Stabilimenta eiusdem Regis l. 1. c. 71. et 140. Eximebantur autem Mulieres, Sexagenario maiores, Aegroti; Sacerdotes item, Clerici ac Monachi, quorum hi tamen Vicarios, et Campiones dare tenebantut. Poena succumbentium Duello fuit ultimum supplicium, suspendium, capitis minurio, vel certe membri debilitatio pro criminis qualitate. Vide infra in voce Recrediti. Erant tamen varii casus, in quibus Duello non erar locus, quos vide apud Car. du Fresne laudatum etc. Hanc vero pravam lites dirimendi consuerndinem, quam impiam vocat ipse Linitprand. Longobardor. Rex in LL. tit. 91. §. 4. vatia Concisia anachematedamnarunt, vel cerre improbarunt: Reges quoque ac Principes penitus abolere, in suis ditionibus, non semel annisi sunt, praesertim Henricus II. Angl. Rex vide infra Iurata etc.
Ludovicus IX. Franc. Rex, qui ibidem, duella omnia in suis terris sieri prohibuit; At cum inverarata consuerndo extirpari funditus non posset, eo tamen res deducta est, ut Duella non susciperentut, nisi in 4. istis casibus enarratis in Arresto 22. Iul. 1412. quorum primus est, Ut crimen capitale esset. 2. Ut de crimine perpetr ato omnino constaret. 3. Ut accusatus eo notorie infamaretur. 4. deniqueve, Ut res per testes probari non posset etc. Pluta hanc in rem, vide apod saepius laudatum Car. du Fresne in Gloss. ubi praeter auctores complutes de Duellorum Regulis, Ritibus ac Cerim. ex professo agentes, quos laudat, Edictum Philippi Pulchri Regis Franc. iam quidem semel a Savarone, atque iterum ab A. Favyno editum, e MS. longe emendatius exhibet, universam Duellorum usus ac ritus setiem complexum: ut et supra in Campio, item in voce Campus, nec non infra ubi de Monomachia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Duellum — The duel between *champions was introduced into England by the Normans; before then the Church in England had sufficient authority to prevent it. The duellum was the final recourse of two sides unable to resolve an argument. (This civil duel was… …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”